Pagina (1352/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Gregor. Bibl. Scr. Arag. Tom. II, pag. 165.
      XLVII.
      Fredericus infans, illustris regis Aragonum et Siciliae clarae memoriae filius, bajulo, judicibus et universis hominibus Paternionis devotis suis salutem et gratiam.
      Feliciter dudum per partes vallis Mazariae discurrentes indefessis studiis circa reformationem status prosperi Siciliae, et opportuna remedia exhibendo rumoribus aliquibus intellectis, quibus fides aderat veritatis, perpensa deliberatione providimus pro pacifico statu et tranquillo et salubri apud civitatem Panormi inter syndicos omnium terrarum, et locorum Siciliae, citra flumen salsum generale alloquium celebrare: quibus ibidem coadunatis quampluribus Comitibus, Baronibus et aliis nobilibus, juxta promissionem, quam Siculis dudum in colloquio per nos apud Melacium celebrato nostra fecerat Celsitudo, quod universos rumores et singulos undecumque ad nostram pervenientes conscientiam, et specialiter super tractatu pacis habito inter dictum dominum fratrem nostrum, ecclesiam romanam, et principem Carolum hostem nostrum eis patefacere deberemus, gerentes de condictione et tractatu pacis ipsius notitiam et certitudinem plenariam, non absque vehementi turbatione mentis et dolore cordis magnitudinem nostram oportuit inter alia, in eodem colloquio ibidem undecimo praesentis mensis celebrato, publice nunciare, et deducere ad notitiam singulorum, illustrem regem Jacobum dominum fratrem nostrum praedictum; cujus personam, honorem et exaltationem nostram propriam reputamus, in tractatu compositionis et pacis praedictae tractatae et firmatae inter eum, ecclesiam romanam, et praedictum principem Carolum hostem nostrum, Insulam Siciliae et alias terras regni Siciliae ultra farum suo subjectas dominio dimisisse romanae ecclesiae, et dicto principi Carolo, cedendo et renunciando juri, et dominio, quod habet et habere posset aliquo modo, ratione, vel causa in dicto Siciliae regno: cujus qualitatem negotii iidem, ut praedicitur, memorati comites, barones, milites, et syndici praedicti, quos tanti casus concussit acerbitas, considerantes se tanti regis et domini dominio et auxilio irrationabiliter destitutos, et attendentes, quod in manu dicti principis, qui quantum eorum sitiat mortem et sanguinem per diversa mundi climata publica fama laborat, de facili poterant, quod absit, incidere, nos in eorum Dominum unanimiter, et humiliter implorarunt.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Aragonum Siciliae Paternionis Mazariae Siciliae Panormi Siciliae Comitibus Baronibus Siculis Melacium Celsitudo Carolum Jacobum Carolum Insulam Siciliae Siciliae Carolo Siciliae Dominum