Pagina (1361/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Quocirca fidelitati vestrae mandamus, quatenus de praedicta pace et concordia gaudium in Domino assumentes, a missione equitum, peditum et aliorum armigerorum, quos per vos apud Corilionum pro honorabili tractatu praedictae compositionis et pacis mitti mandavimus, penitus desistatis, et praedictam pacem inviolabiliter observetis. Datum Calatabilloctae ultimo augusti XV indictionis regni nostri VII.
      Ivi, Tom. II, pag. 181.
      LII.
      Fridericus Dei gratia rex Siciliae bajulo, judicibus, juratis, et universis hominibus civitatis Panormi, fidelibus suis, gratiam suam, et bonam voluntatem.
      Licet cum consiliaris nostris habita deliberatione consulto ordinatum extitisset hactenus et provisum, quod nos praedictum regni Siciliae titulum resumere deberemus, nos tamen id usque nunc decrevimus differendum. Verum ex quo hostes nostri contra nos, ac vos, et alios fideles nostros venire infeliciter se accingunt, quod licite et juste facere possumus, ulterius sub dissimulatione nolumus aliquatenus prorogare, praedictum titulum, sicut deliberatum extitit et provisum, feliciter in Christi nomine resumemus; propter quod fidelitati vestrae mandamus, quatenus singulis notariis publicis dictae civitatis Panormi ex parte nostri culminis injungatis, quod in istrumentis, et aliis scriptis pubblicis, et occultis per eos de cetero faciendis, nostrum apponunt titulum praelibatum. Datum apud Castrum Joannis sub parvo sigillo nostro secreto, nono augusti XII indictionis.
      Ivi, Tom. II, pag. 193.
      LIII.
      Dicti vero expulsi, qui dicuntur Gibillini fecerunt, et tenuerunt consilium eorum apud in Sahona, continuantes semper de bono in melius dictam obsidionem, et fecerunt cum inclyto Domino Frederico, rege Siciliae, vocantes et tenentes cum in eorum Dominum.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Domino Corilionum Calatabilloctae Tom Siciliae Panormi Siciliae Christi Panormi Castrum Joannis Tom Gibillini Sahona Domino Frederico Siciliae Dominum