Pagina (1366/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Sed revera more Pharaonico obduratus popolum nostrum gravat, ut in sui poenam peccati ab illo, qui dissipat colligationes impietatis, multarum ferat flagella plagarum, juxta propheticum illud: Haec via illorum scandalum ipsis, postea in ore suo complacebunt: sicut oves in inferno positi sunt. Velut inquam Ægiptii in suis equis, et curribus confidentes, absorti penitus, et de terra deleti, ut exinde justitia nostra luceat coram hominibus, paterque noster glorificetur in coelis; qui ulciscendo semper nostras injurias procul pellit. Profecto, dilectissimi, sicut quem credebatis pastorem, lupum invenistis rapacem, sic iste est lupo rapace deterior, asserens per suas literas civibus Barchinonensibus bona quaeque omnium Siculorum fore jam pridem suae curiae confiscata etiam in tempore pacis inter dominum nostrum regem, et ipsum initae, et per ecclesiam confirmatae. O impietas detestanda, quae reali paci non innititur, sed vocali! O nefanda temeritas, quae sub fictae pacis velamento captato romanam majorem ecclesiam veritatis amicam innuit suae fictionis illusionibus inhaesisse! O inflata scientia, quae utens verbo resolutorio, quasi sofismati logicali, infiscationem praedictam ex manifeste falsis medio inepto conclusit! Accingimini igitur viri fratres, et estote potentes in bello. Urbs etenim fortitudinis vestrae Sion titulo est regalis solii redimita. Salvator equidem positus est in ea murus, et antemurale. Nam qui suo divino nutu, et instinctu mirabili insperate potentes de sede deposuit, et humiles exaltavit, absolvet subito a servitute tyrannica, juxta vestram epistolam, vincula colli nostri benignorum, et humilium principum, quorum fiducia salus, et gaudium potissime Christus est.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Pharaonico Haec Barchinonensibus Siculorum Sion Christus