Pagina (1439/1468)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Libr. I, tit. 4.
      (388) Ivi tit. 44.
      (389) Leges, quae a quibusdam simplicibus sunt dictae paribiles, quae nec rerum naturam respiciunt, nec veritatem attendunt, nos qui veram legum scientiam perscrutamur, et inspicimus, errores a nostris judiciis separamus, praesentis nostri nominis sanctionis edicto in perpetuum inhibentes omnibus regni nostri judicibus, ut nullus ipsas leges paribiles, quae absconsae a veritate deberent potius nuncupari, aliquibus fidelibus nostris indicat; sed communibus probationibus sint contenti, tam antiquis legibus, quam nostris constitutionibus introductis. Eorum etiam sensum, non tam corrigendum duximus, quam decidendum, qui naturalem candentis ferri calorem tepescere immo (quod est stultius) frigiscere, nulla justa causa superveniente, confidunt, aut qui reum criminis constitutum ob conscientiam laesam tantum asserunt ab aquae frigidae elemento non recipi, quam submergi potius aeris competentis retentio non permittit. Constit. Libr. II, tit. 31. Non saprebbe vedersi il senso di quell’aeris competentis retentio; forse è questa una delle tante alterazioni del testo; e forse dovrà dire aeris contenti.
      (390) Monomachiam, quae vulgariter duellum dicitur paucis quisbusdam casibus exceptis, inter barones regni nostrae ditioni subjectos, in perpetuum volumus locum non habere, quae non tam vera probatio, quam quaedam divinatio dici potest, quae naturae non consonat, a jure comuni deviat, aequitatis rationibus non consentit. Vix enim aut nunquam duo pugiles inveniri poterunt sic aequales, ut vel in totum non sit alter altero fortior, vel in aliqua parte sui vigore majori et potiori virtute, vel saltem ingeniis alter alterum non excedat.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Somma della storia di Sicilia
di Niccolò Palmeri
Editore Meli Palermo
1856 pagine 1468

   





Leges Monomachiam