Pagina (18/837)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Dalle Cianee al tempio di Giove Urio, dov'è la bocca del Ponto, sono stadii quaranta; quindi al porto che si chiama della Furiosa Dafne pur quaranta; da Dafne a Bizanzio ottanta. Questo è quanto è da Bosforo Cimerio infino al Bosforo di Tracia e alla città di Bizanzio.
     
      Il fine della lettera di Arriano
      della sua navigazione d'intorno al mar Maggiore
     
     
      Aldus Manutius Romanus Iacobo Sanazaro patritio Neapolitano et equiti clarissimo S.P.D.
     
     
      Georgius Interianuas Genuensis, homo frugi, venit iam annum Venetias, quo cum primum adplicuit, etsi me de facie non cognosceret nec ulla inter nos familiaritas intercederet, me tamen officiose adiit, tum quia ipse benignus est et sane quam humanus, tum etiam quia Daniel Clarius Parmensis, vir utraque lingua doctus et qui in urbe Rhacusa publice summa cum laude profitetur bonas literas, ei ut me suo nomine salutaret iniunxerat, mihique statim sic factus est familiaris ac si vixisset mecum. Est enim homo, ut nosti, facetus ac integer vitae et doctorum hominum studiosissimus. Tum visus est mihi Homeri Ulisses alter: nam et ipse
     
      pollòn d'anthròpon ìden àstea, kaì nòon égno,
      pollà d'o gh'en pònto pàthen àlghea on katà thymòn
     
      Non miror igitur si et tu plurimum eo homine delectaris, et Pontanus, vir doctissimus ac aetate nostra Vergilius alter, et Politianus olim, multi homo studii ac summo ingenio, qui etiam in Miscellaneis suis de eo ipso Georgio meminit, delectatus est. Is vulgari lingua libellum de eorum Sarmatarum vita et moribus composuit, qui a Strabone et Plinio et Stephano Zygi appellantur, qui ultra Tanaim fluvium et Maeotin paludem habitant orientem versus, eumque ad me misit imprimendum hac lege, ut ubicunque opus esset emendarem.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Navigazioni e Viaggi
Volume Quarto
di Giovanni Battista Ramusio
pagine 837

   





Cianee Giove Urio Ponto Furiosa Dafne Dafne Bizanzio Bosforo Cimerio Bosforo Tracia Bizanzio Arriano Maggiore Manutius Romanus Iacobo Sanazaro Neapolitano Interianuas Genuensis Venetias Daniel Clarius Parmensis Rhacusa Homeri Ulisses Pontanus Vergilius Politianus Miscellaneis Georgio Sarmatarum Strabone Plinio Stephano Zygi Tanaim Maeotin