Pagina (28/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Pulchra admodum et sancta Dominus romanam Ecclesiam pariterque romanum imperium connexione copulavit, ut dum romanus pontifex qualem suum in terris vicarium catholicae Ecclesiae voluit praesidere, cum universo clero suo continuas pro sacri romani imperii incolumitate preces effunderet, et spiritali gladio, auctoritate sibi divinitus tradita, contumaces et rebelles imperio ad sanitatem redigeret, romanus(que) imperator, quem primarium Ecclesiae filium defensoremque constituit, humana qua pollet potentia, persecutores Ecclesiae comprimeret et in officio contineret. Invaluit usque adeo haec utriusque divina cognatio, ut gravissimi sanctissimique auctores (effati) sint, sacris innitentes eloquiis, romano imperio et Ecclesiae in terris militanti eodem ferme tempore finem esse affuturum. Interest igitur utriusque maiorem in modum se invicem contra quoscumque invasores offensoresque mutua defensione juvare. Renitentibus propterea romanis imperatoribus qui tunc Constantinopoli degebant, sanctam romanam Ecclesiam contra longobardos atrociter in eam saevientes defendere, Leo, eius nominis tertius, rom. pontif. romanum imperium in hanc inclitam nationem germanicam in personam Caroli primi imperatoris germani, cunctis qui aderant applaudentibus, transtulit; habitique sunt huius nationis inclitae principes supra caeteros gloriosissimi, qui summos pontifices sanctamque apostolicam sedem adversa pacientes, suis auxiliis suisque favoribus juverunt, et in pristinam tranquillitatem restituerunt.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Dominus Ecclesiam Ecclesiae Ecclesiae Ecclesiae Ecclesiae Constantinopoli Ecclesiam Leo Caroli