Pagina (209/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Speramus tamen esse nunc tandem cum nostra, tum ista tua et aliorum confoederatorum nostrorum diligentia, ita comuni bono et saluti omnium bene consultum fore, ut huiusmodi bellicosae inter christianos tempestatis propediem exitum habituri sumus. Verum cum jam capitaneos nostros in conducendis helvetiis occupatos habeamus, te hortamur ut intra tres ebdomadas, a data praesentium, sex milia ducatorum aureorum, aut valorem eorum pro duobus helvetiorum millibus tuo nomine conducendis in Billanzonem mittas, ubi nostri capitanei reperientur, qui, simul cum eo qui a te pecunias afferret, ipsis militibus stipendia praebeant. Nos etiam, eodem in loco, aut illi vicino, tunc adire decrevimus, ut, illa solutione perfecta, faventibus superis, cum nostro exercitu alpes trajiciamus. Vellemus praeterea ut Gaspari Haller mercatori nobis dilecto duodecim milia ducatorum nobis afferenda, in deductionem illius summae triginta milium, quamprimum dare facias, quo facilius hanc nostram expeditionem perficere valeamus. Adeo enim, in hoc principio, multis aliis urgemur et gravamur impensis, et sine tuo tali subsidio, totum nostrum exercitum traducere non possemus, quapropter, cum hoc in deductionem majoris praedictae summae deveniat, ut id omnino quamprimum facere velis hortamur. Ex oppido imperiali Ulma die ... 1496.
      A tergo. Illustri, sincere nobis dilecto Augustino Barbadico duci Venetiarum.
     
     
      [1496 05 01]Queste sono alcune nuove di Alemagna
     
      A dì primo mazo, scrive l'orator nostro chome, essendo stà expulso dil vescoado lo episcopo di Valese, era capo de' sguizari, perché non voleva aderirsi a li voleri di la liga, unde el papa ne havea electo uno altro, et il ducha di Milan scrisse al re di romani che mandasse a metter in possession el novo episcopo electo.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Billanzonem Gaspari Haller Ulma Augustino Barbadico Venetiarum Alemagna Valese Milan