Pagina (214/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      In primis enim eis gratiam nostram ... et omne bonum, nec non graciosam, inclinatam et amicabilem voluntatem dicere debetis, et super his exponere et enarrare. Nos indubitati sumus quin ipsi plenam habeant noticiam, quod in novissima regni dieta Vuormatiae, obsignata per nostros et sacri romani imperii electores, principes curiae ac alios principes et sacri romani regni status in dicta dieta congregatos, attento quod inibi eo modo recessum fuit, quod omnes status per sacrum romanum regnum de ipsorum subditis generalem denarium de anno presenti sine dilatione exigere, imbursare, et cum hujusmodi generali denario super festo purificationis Beate Mariae Virginis proxime praeterito in propriis personis, vel qui ex causis racionabilibus comparere non possint, per ipsorum legitimos procuratores seu nuncios, in nostra et sacri romani regni civitate frankfordiensi comparerent, quibus inconsulendo qualiter generalis denarius contra turcas ac infideles et inimicos catholicae Ecclesiae et sacri romani regni utiliter ordinaretur et disponeretur, illuc vos ex tunc nostros legitimos oratores ac nuncios mittere, ... quod nos medio tempore pro nostra imperiali coronatione ultra montes non transituri essemus, nos in propria persona illuc convenire deberemus, prout idem recessus declarat. Cum autem nos illius inclinationis fuimus, nos in propria persona ad hujusmodi dietam frankfordensem conveniendi, nobis autem in praesentiarum fide dignae ac pernotabiles avisationes et denunciationes supervenissent, quod rex Franciae se cum una magna populi numeratione in equis et pedestris armasset, et illius voluntatem esse debeat Genuam offendendi et in suam potestatem subjugandi, et causas illius allegare praesumat, quod dicti de Genua ex nostra praeordinatione seu praticha, sibi naves ipsorum, quae sibi in tractatu mediolanensi promissae fuerint, recusatas habere debuerunt, cum autem ipsi clare intelligere possint, si dicti de Genua pro tractatu regis Franciae magnas ipsorum [154] naves accomodassent, quod noster sanctissimus pater papa illam nobilem civitatem romanam et regimen Neapolis suppressas et deperditas amisisset.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Vuormatiae Beate Mariae Virginis Ecclesiae Franciae Genuam Genua Genua Franciae Neapolis