Pagina (219/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Ex quibus sequitur quod regi Franciae tota Italia de novo iterum tradita seu oblata et patrem nostrum sanctissimum papam ad expellendum, ita etiam imperialem coronam adipiscendum locus dari posset. Ex illis et aliis notabilibus causis in praenominata copia instructionis ad Franckfordiam conceptum seu exhibitum vos dare intelligere et concipere poteritis quod nos ad hujusmodi nostrum propositum et transitum etiam praefatus noster sanctissimus pater papa et quod conductus populus prout impraesentiarum transiit sanctitati suae in protectionem et ligae in auxilium subveniat usque ad nostrum adventum supportari et exolvi notabilem summam pecuniarum necessarii sumus ac habere opportet: super quibus nos requirimus vos ac postulamus districta diligentia quatenus vos in relaxacionem supradictae obligationis et recognitionis prout nobis in conclusione in praefata dieta vuormacensi pro centum quinquaginta milibus florenorum datae sunt ... florenos renenses mutuare et illos ad manus nostrorum imperii dilectos fideles magistrum civium et consulatum civitatis N. deponere et hoc non retardare sed vos in illis voluntarios exhibere et eo modo ostendere sicut nos de vobis confidimus et ad id remitti voluimus; insuper nos dictis de ... N. nihil fructuose agere neque aliquas pecunias habere seu adipisci potuimus pro praesenti anno quilibet eorum in suo principatu, et districtu per ipsorum officiales ac plebanos juxta ordinem prout ille ordo occasione generalis denarii statutus et factus est de una qualibet persona in tantum uti ipsius bona voluntas existat levare et imbursare faciant et permittant.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Franciae Italia Franckfordiam