Pagina (406/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Huc accedit, quod apud Forumnovum, dum rediremus in Franciam, nec re nec verbo a nobis laesi, nostrum ac totius exercitus nostri exitium attentare voluerunt: quorum ferociam, Superum benevolentia, roboreque ac virtute militum, non sine gravi eorum jactura feliciter evasimus. Quo fit, ut propter contumelias ac damna, quibus immeriti nos affecerunt, magnam in eos justamque belli occasione habeamus; cui rei, pro temporis et loci opportunitate operam dare, cum Dei adjutorio proposuimus. Nostis illos, nostis quam sint alienorum dominationum usurpatores famosissimi; utpote qui plurimas Ecclesiae ac imperii terras nullo jure occuparunt, et contra jus fasque retinent, ipsi qui nobilitatis expertes, solos nobiles oderunt atque insectantur. Ut vero ad reliqua transeamus, Genua nobis optimo jure spectat, cuius gratia dux Mediolani homagium nobis fecit, ac fidelitatis praestitit juramentum; quod male nobis postea, aut, ut verius loquamur, nunquam persolvit. Nec fides habenda est, si vi coactus, pactum nobiscum fecisse dicat; nam hujus rei causa, volens cupidusque ad nos accessit, ad idque cum instantia se recipi suplicavit. At nemo est quem delinimentis ac blandiciis suis non subvertet, si ei aures praebeantur. Ecclesiae autem terras juraque et dominia, christianissimorum progenitorum nostrorum vestigia sequentes, nullo pacto imminuere, sed quantum nobis possibile est, augere, auctaque tueri in animo habuimus semper ac perpetuo habebimus, atque ad id procurandum nos saepius vires nostras obtulimus, neque ipsius urbes, oppidave, vi occupavimus unquam, nihilque eorum hoc tempore penitus retinemus.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Forumnovum Franciam Superum Ecclesiae Genua Mediolani