Pagina (424/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Nos enim tametsi ob tot tribulationes et angustias praeteritas et curiae tenuitatem admodum extenuati simus, non desumus tamen supra omnes vires nostras pro comuni bono et salute in regno neapolitano continue exponere: facimusque id libenter ut semel tot pericula et anxietates exeamus cum universali omnium pace, concordia, quiete et convenienti ac opportuna securitate: praecavendum quidem ac providendum esse judicamus ne caesarea majestas, postquam pro Italiae beneficio venit, se derelictum et non opportune adjutum conspiciens, praesertim hac parva summa, aliquam indignationis materiam suscipiat: et ipse ac rex Hyspaniae qui nostram et Italiae ob causam tam aperte in Galliam agit, videntes eis per potentatus Italiae non bene corresponderi, rescipiscant et occurrente aliqua alia necessitate, Italiae auxilia praestare recusent exempla praesentia memorantes: quo nihil Italiae pernitiosius esse posset. Itaque postquam tot justissimae ac pernecessariae rationes et causae militant, agendum est et tam utili occasione caesarea majestatis utendum contra Gallos, donec honorificentissima ac securissima pax habeatur. Neque laudamus quod quidam vulgo loquuntur, bonum esse ut publicetur regem romanorum Italiam venisse ut Romam se conferat coronam imperialem suscepturus: quoniam ex hac sola fama rex Franciae animum atque audacia apud suos et omnes sumeret. Deinde partes nostrae, quae ex suae caesareae majestatis adventu et nomine agendi bellum in Galliam et Italiam assecurandi favores suscipiunt, ex ea sola denominatione, qui non ut agat adversus Franciam sed coronam suscepturus venerit, mirum in modum debilitarentur et plurimum fortitudinis atque auctoritatis amitterent.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Italiae Hyspaniae Italiae Galliam Italiae Italiae Italiae Gallos Italiam Romam Franciae Galliam Italiam Franciam