Pagina (441/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Cujus quidem rei nobis maximum argumentum praebet, quod tam crebro totque admonitionibus a te tuisque oratoribus, ut Italiam ingrederemur, requisiti fuimus; et nunc, cum ipsas exhortationes, non sine gravi incomodo, labore et impensa, adimplevimus et in Italiam venimus, ut tibi ac dominio tuo pacem et tranquillitatem paremus, ac ab intollerabili gallorum [311] servitute liberemus, te in porrigendo nobis promisso adjutorio reperimus negligentem. Quare te hortamur, ut, pro solita prudentia tua, haec praesentia, quae parva et minima sunt, pensare velis, et quantum mali atque incomodi subsequi possit, si comunem hostem, jam fere fessum atque defatigatum, respirare, ac fortiores vires assumere patiemur. Haec si mature cogitaveris, speramus te oculos ab iniquorum consiliis aversurum, et obtusas illis aures praebiturum: nam, qui talia tibi vel senatui tuo consulunt, aut se ipsos non intelligunt, aut totius Italiae tuamque et dominii tui omnimodam jacturam atque ruinam quaerunt. Si enim, pro tua senatusque tui solita prudentia, in animo revolvis, quanta cum impensa nostra, absque imperii nostri subsidio, toti Italiae ac dominio tuo, praeterito ac praesenti anno, praestitimus, de facili comperies nos longe aliud, et christianae reipublicae et laboranti Italiae magis expediens, secutos fuisse consilium, et hodie sequi; corpusque nostrum, vitam, et omnes nobis a Deo concessas facultates, non modo pro satute(11) ac liberatione Italiae, sed etiam ad comunis hostis, christianaeque pacis et quietis perturbatoris oppressionem, liberaliter exponere atque elargiri.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Italiam Italiam Italiae Italiae Italiae Deo Italiae