Pagina (447/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Sed consulto brevitatem sectabimus; tum, ne in recitatione rerum omnibus notissimarum taedium afferamus, tum vero, ut vitemus et declinemus invidiam contentionis. Duo sunt imprimis, ad quae (cum immediate tangant honorem nostrum) carptim et cum omni debita reverentia respondendum censuimus caesareae majestati vestrae, vel potius auctoribus ejusmodi literarum. Videmus primum taxari fidem nostram in servandis promissis; et subinde detrahi iis quae, tanta promptitudine et studio, Deo bene juvante, peregimus pro confoederatorum et totius Italiae salute et quiete.
      Quae sit fides, in cunctis rebus, ab ipso conditae urbis nostrae primordio, a nostris progenitoribus et a nobis, commutato tenore, semper servata, id, nedum vetera documento rerum praeteritarum edocent, verum etiam praesentia et in omnium nostrum oculis secuta, perspicue et manifeste declarant; quorum commemorationem malumus ab aliis fieri quam a nobis ipsis, pro servanda modestia nostra. Quod tamen dicere possumus et volumus: observare fidem et stare promissis, esse proprium et peculiare status nostri. Qualia autem fuerint opera ad securitatem Italiae et defensionem confoederatorum a nobis collata, cum gravissima et incredibili impensa nostra, etiam ultra obligationes foederis, neminem credimus ignorare; cum nullus fere in Italia locus existat immunis aut expers praesidiorum nostrorum: sed imprimis ac potissimum, loca ipsa in quibus nunc caesarea majestas versatur, locuplex et amplissimum possunt afferre testimonium, et fidei nostrae, et ipsius veritatis.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Deo Italiae Italiae Italia