Pagina (505/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Quae ideo voluimus serenitati vestrae significare, quia illam scimus grato haec et libenti animo audituram, et pro amore quo [353] nobis afficitur et pro studio quietis ac pacis hujus regni. Restat ut serenitas vestra et excellentissimus iste senatus persuasum habeat nos ita regno successisse ut id ipsum vobis referamus acceptum, omniaque illa beneficia quae in recuperando hoc regno Ferdinando ipsi regi praestitistis, ut nobis praestita esse putemus; ut pro illis aeternam debeamus gratiam, in qua referenda animo et gratitudini nostrae satis nunquam facturi sumus. Vestra celsitudo nos et hoc regnum, quod vestro beneficio atque opere tenemus, commendatissimum habeat, et quo favore ac studio praedecessorem nostrum Ferdinandum in recuperando hoc regno adjuvit et fovit, eodem nos successores atque haeredes illius, nihil tam minus celsitudinem vestram atque istum senatum reverituros atque amaturos, semper teneat et protegat, ut beneficium quod domus nostra maximum vobis debet, cumulatissimum jam et plane absolutum atque perfectum debeat.
      Data in Castello nostro Novo. Neapolis 8 octobris 1496.
      REX FEDERICUS.
      A tergo. Illustrissimo et potentissimo domino Augustino Barbadico duci Venetiarum etc. tanquam patri nobis colendissimo.
     
     
      Capitula porrecta per principes et proceres regni neapolitaniexcellentissimo Federico regi.
     
      Quello che ha da suplicare la illustrissima citą de Napoli, li baroni de questo regno et tutte altre cittą, terre et castelli del dominio a la majestą de lo excellentissimo re Federico de Ragona re de Sicilia, per lo bene publico de dicto regno.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Ferdinando Ferdinandum Castello Novo Augustino Barbadico Venetiarum Federico Napoli Federico Ragona Sicilia