Pagina (594/756)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Sed unum est quod me consolatur et recreat, quod si quid minus dignum auribus tuis dixero, veniam dabis. Quid enim dicturus sim de adventu tuae caesareae majestatis quem vehementer optavimus, nisi a Deo factum ordinatumque pro salute et libertate civitatis pisanae? Et profecto est universae civitati faustum firmamentumque (sic) futurum, nobis omnibus summum gaudium summamque laeticiam affert. Cum non possimus non sperare maximum per te nobis emolumentum, maximam quietem et tranquillitatem et pacem allatum iri, et vestigia tuorum majorum nedum imitari sed superare. Bene facis, optime imperator, maiorum tuorum piissime, huic urbi miserrimae praesto esse et ab immanissimis florentinis salvare. Quae quidem sub alis et fomento augustorum quondam felix fuisse legitur. Nonne cum bello premerentur Pisae a reliquis invidis civitatibus Etruriae, quae iugum regis aragonum subire cogebantur, ab Henrico VII, quem in basilica nostra sepultum colimus, adjuti sumus et liberati? Debes, serenissime romanorum rex, populum istum fidelem tuum liberare. Duo pariter ingentia facinora patraturus jure optimo teneris. Audi quid dicam: jure optimo liberabis nos tuos iniuste obrutos sepultos, et praedecessorem tuum gloriose ulcisceris, quem florentini, pessimum genus, ausi sunt machinamento clandestino necare. Sed proh scelus! qua audacia! Illum enim in sacratissimo eucharestiae mysterio veneno conficere pariter periculum et nephas inauditum adorti sunt. Teneris huic ultioni; dele, justissime vindex, florentinorum nomen; nihil potes tibi sanctius, nihil Deo jucundius his temporibus afficere.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte prima
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 756

   





Deo Pisae Etruriae Henrico VII Deo