Pagina (99/1013)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      7.° Item, est concordatum: quod si post dictas inducias die 25ª aprilis, in regno neapolitano fuerint aliqua fortilitia sub obedientia regis Franciae, quod [587] in tali casu rex ipse mittere possit victualiam ad dicta loca, nec aliquid aliud pro provisione dictarum fortilitiarum, quae manebunt in eodem statu quo erant die 25ª aprilis, usquequo expiraverit dicta tregua; et non possint in ipsis fieri fortilitia aut propugnacula aliqua, nec contra ipsa fiat aliqua fortificatio.
      8.° Item, est concordatum: quod dictus rex Franciae aut ipsius subditi et confoederati non possint mittere ad dictum regnum neapolitanum aliquos bellatores, arma, tormenta neque alias munitiones bellicas durante dicta tregua. Et si dictus rex Franciae habuerit aliquas gentes in dicto regno neapolitano in locis et fortilitiis existentibus sub eius obedientia, et quaereret mittere in Francia aliquos ex dictis militibus et alios in eorum locum substituere, quod id agere possit, non extrahendo majorem numerum hominum quam substituerit.
      9.° Item, concordatum est: quod dictus rex Franciae possit extrahere servitores suos et subditos, et subditorum et confoederatorum, existentes in regno neapolitano, et possit eos conduci facere per mare et per terram ad civitates suas in Franciam et ad loca obedientiae suae subiecta et amicorum ac confoederatorum suorum, itaque nullum possit ipsis inferri nocumentum.
      10.° Item, notorium est quod dominus de Monpensere fuit asecuratus in regno neapolitano ut in Franciam tendere possit tute, et similiter Virginius Ursinus.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte seconda
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1013

   





Franciae Franciae Franciae Francia Franciae Franciam Monpensere Franciam Virginius Ursinus