Pagina (100/1013)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Et quia alii servitores dicti regis Franciae cura illis existentes compraehensi sunt in dicta securitate cum dicto domino de Monpensere, concordatum est quod omnes venire possint secundum conclusionem super ipsis loquentem, cum suis gentibus et bonis quibuscumque, libere et secure; et quod ipsis nullum sit oppositum impedimentum reale vel personale; et quod si rex neapolitanus, qui eos tenet in regno suo, non adimplebit hoc in termino duorum mensium post dictam diem 25am mensis aprilis, requisitus super hoc nomine regis et reginae Hyspaniae, in tali casu dictus rex neapolitanus intelligatur esse extra dictas inducias.
      11.° Item, est concordatum: quod reliqui subditi et servitores dicti regis Franciae, qui sunt in dicto regno neapolitano in quacumque regni parte, habere possint victum pro pecuniis suis in quacumque parte dicti regni, et quod ipsis nullum fiat impedimentum, neque ulla gabella sive datium imponatur dictis victualiis, nisi consuetum.
      12.° Item, est concordatum: quod omnes subditi, amici et servitores dicti regis Franciae, maneant [588] in possessione omnium bonorum suorum quae haberent et possiderent in dicto regno Neapolis, tempore die 25ª aprilis suprascripti, et ipsi gaudeant tam scilicet terris et dominiis, quam aliis bonis quibuscumque, et pro pecuniis propriis victualia habere possint.
      13.° Item, per serenissimos dominos regem et reginam Hyspaniae nominantur pro confoederatis suis: summus pontifex, altissimus et potentissimus Maximilianus romanorum rex et illustrissimus Philippus archidux Austriae dux Burgundiae ejus filius, serenissimus dominus Henricus Angliae rex, serenissimus Hemanuel rex Portugalliae, serenissimus Federicus rex Neapolis, illustrissimi rex et regina Navariae, illustrissimus rex Scotorum, illustrissimus dux et dominium Venetiarum, illustrissimus dux Mediolani, comunitas Genuae, civitas Pisarum, et aliae quaecumque comunitates et milites Italiae.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte seconda
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1013

   





Franciae Monpensere Hyspaniae Franciae Franciae Neapolis Hyspaniae Maximilianus Philippus Austriae Burgundiae Henricus Angliae Hemanuel Portugalliae Federicus Neapolis Navariae Scotorum Venetiarum Mediolani Genuae Pisarum Italiae