Pagina (202/1013)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Essa respose esser stato lucifer rex manium et umbrarum, né volse seguire più oltra, dicendo havere in comandamento da l'altissimo Idio caetera ut conticesceret. Tamen che questa cità sibi caveat in fine julii. Dio exaudisca li versi del nostro cavaliero, et cito ad vos convolemus, quamquam audio nostros quomodo lampadibus agitari. Questa matina, el nostro Pomponio ha finito el quarto de Livio, et per questo anno ha imposto fine al suo legere. Hora de pane c'è etiam gran carestia, qui maxime vale el rugio carlini 12. A vostra magnificencia etc. e a tuti li Monaldini de continuo mi ricomando. Ex urbe 14 junii 1497.
      La subscriptione era Servulus MAR. VER. POMP.
     
      A tergo. Al mio humanissimo patron misier Thadeo a Cornu da Ravena.
     
     
      Copia di un'altra lettera di Roma narra il caso di la morte dil ducha di Gandia,
      data a dì 16 zugno.
     
      Eximie vir, tamquam pater carissime. Miror quod tanto tempore tuarum nullas acceperim, quodque de te et comuni domino nihil intellexerim. Proposueram te ulterius meis non salutare, nisi tuas prius reciperem: verum tanta est rerum novitas ex his quae in urbe geruntur, ut ipsa, in partem, et mea erga te benivolentia, me ad scribendum compulerit. Die mercurii proxime praeteriti, quae dies fuit quarta decima praesentis mensis, dux Gandiae, una cum Valentino et Borgio cardinalibus, in certa vinea Vanotiae matris cenavit. Factis autem tenebris et omnibus his in urbem reversis, ipse dux Gandiae, cardinales ac omnem comitatum licentiavit, et solus cum uno ejus fido stapedario remansit.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte seconda
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1013

   





Idio Pomponio Livio Monaldini Servulus MAR Thadeo Cornu Ravena Roma Gandia Gandiae Valentino Borgio Vanotiae Gandiae