Pagina (203/1013)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Profectus autem ea nocte cum illo versus forum hebraeorum, jussit stapedarium praefatum in certo loco ipsum praestolari, solusque eques in mula recessit. Interim, stapedarius expectans, armatis viris circumventus vulneratur, et de duce nihil intelligens palatium recessit. Interim, eadem nocte, ducis mula apud Tiberim vacua, sine duce, uno stapede incisu reperta est, et eadem [658] nocte, dum quidam Marchus lignorum mercator certa ejus ligna in Tiberis ripa custodiret, vidit quemdam equestrem cum nonnullis peditibus quemdam hominem projici facere in Tiberi, ac eumdem equestrem dixisse: "Ello andato a fondo?" Et unus ex illis pedestribus dixit: "Sė signore". Et iste mercator postea fuit hodie vocatus ad pontificem, et omnia retulit pontifici. Unde quod hodie pontifex, congregatis omnibus nautis et cymbis piscatoriis in dicto loco Tiberis apud Sanctum Hieronimum, piscari fecit, et cum lanciis uncatis tandem inventum fuit cadaver dicti ducis, cui guttur ingenti vulnere incisum fuerat, et duo alia vulnera tenebat, unum circa tibiam et aliud circa ilia. Cadaver autem nunc ad pontificem, ingenti luctu, delatum fuit. Tantus est nunc hispanorum luctus; tantus ejulatus et clamor; tantus est impetus et furor, ut neminem in palatio admittant. Magna parantur: nescitur quis sceleris auctor fuerit. Dubium est maximum exoriri scandalum in urbe. Praeterea, his diebus proximis, maxima demonum caterva in basilica Beati Petri audita et visa fuit per plures, et ibidem tot et tanta luminaria, ut ipsa basilica penitus a fundamentis supra ardere et comburi videretur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo I - parte seconda
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1013

   





Tiberim Marchus Tiberis Tiberi Tiberis Sanctum Hieronimum Beati Petri