Pagina (790/1144)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Non tamen poterit dictum dominium Venetorum modo aliquo, directe vel indirecte, praetextu cujuscumque rei, coloris aut occasionis, quae dici aut excogitari possit, impedire praefatum christianissimum regem in acquisitione seu recuperatione diti Genuenis dominii, neque praefati dux et Venetiarum dominium praestabunt unquam aliquod auxilium, subsidium, favorem, praesidium re aut verbis quocumque modo dici aut excogitari possit genuensibus et ejus adhaerentibus contra et adversus ipsum christianissimum regem. Qui quidem christianissimus rex similiter incipiet et faciet, bellum et guerram praefato domino Ludovico, aut aliis dictorum ducatus et dominiorum detentoribus, cum numero mille quingentorum armatorum virorum ad modum Italiae et quatuor millium peditum ad minus, illo eodemque tempore, quo voluerit, quod dominium Venetum moveat bellum ipsi domino Ludovico et continuabitur praefactum bellum per christianissimum regem et inclytum Venetum dominium usque ad totalem recuperationem ducatus Mediolani et aliarum rerum praedictarum.
      Tamen si accideret, quod Turcus pararet magnam et potentem classem et quod illam mitteret contra statum dicti inclyti Venetorum dominii, seu recommendatos eorum de Archipelago, Rhodum aut aliquam partem Italiae, his in casibus praefatus dominium non tenebitur ad requestam regis incipere guerram seu bellum contra praefatum dominum Lodovicum, quam diu dicta classis Turci erit foris ad praedicta loca, ut super dictum est.
      Si tamen jam inchoatum esset bellum contra praefatum dominum Lodovicum, seu alium detentorem praedictorum ducatus et dominiorum, ante quam Turcus mittat classem suam ad praedicta loca vel aliquem eorum, dictum dominium non poterit praetextu dictae classis praetermitere: quin prosequatur et tenaetur prosequi efficaciter dictum bellum cum numero armatorum et peditum supra expresso, usque ad finalem et integram recuperationem antedicti ducatus Mediolani et aliorum dominiorum supraspecificatorum ad opus et utilitatem dicti christianissimi regis, prout supradictum est, nisi de communi consensu et voluntate praedictorum regis et [525] dominii, dictum bellum sic inchoatum pro aliqua urgente necessitate diferatur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo II - prima parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1144

   





Venetorum Genuenis Venetiarum Ludovico Italiae Venetum Ludovico Venetum Mediolani Turcus Venetorum Archipelago Rhodum Italiae Lodovicum Turci Lodovicum Turcus Mediolani