Pagina (792/1144)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Item, ob considerationem sumptuum et expensarum quas praefatum excelsum Venetorum dominium faciet et sustinebit pro auxilio praestando ipsi christianissimo regi ad praedictam acquisitionem seu recuperationem faciendam, prout ante scriptum est, et etiam pro securitate status dicti dominii Veneti, ipse rex christianissimus contentus est, quod civitas Cremonae una cum territorio cremonensi et civitatibus, terris, villis, arcibus, locis et castellis omnibus, cum fluminibus, aquis, territoriis et pertinentiis suis quae pertinent statui et dominio mediolanensi, quae sunt ultra flumen Aduae versus Cremam et Brixiam, simulque omnis ora fluvialis cum ripis ipsius fluminis usque ad aquam exclusive, quod flumen et tota aqua [526] illius integre remanebit ipsi christianissimo regi, sint prefati dominii Veneti, praedicta acquisitione dicti ducatus et aliorum dominiorum superdictorum facta, et remaneant in perpetuo, pleno jure, praefato dominio Veneto, illaque semper et libere tanquam sua detineat et possideat, excepto loco et castro Lechi, quod remaneat et remanebit antedicto christianissimo regi et suis successoribus ducibus Mediolani.
      Et promiserunt praedicte partes: videlicet ipse christianissimus rex personaliter et praefati magnifici dominii oratores nomine praefati dominii et virtute mandati ob eodem dominio eis directi, super santa Dei evangelia et sub censuris et interdictis apostolicis, bene, legaliter et integre custodire facere et observare, unaquaeque partium respective quoad eam attinet, omnia et singula in praecedentibus articulis et capitulis comprehensa, secundum formam et tenorem illorum.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo II - prima parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1144

   





Venetorum Veneti Cremonae Aduae Cremam Brixiam Veneti Veneto Lechi Mediolani