Pagina (879/1144)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Ideo arbitratoris et amicabilis compositoris viam ac facultatem et auctoritatem eligentes pro bono pacis et concordiae, non minus universalis totius Italiae quam ipsarum partium: dicimus, pronuntiamus, laudamus, arbitramur et componimus in hunc modum, videlicet:
      In primis, quod Pisanis remissa sit et esse intelligatur omnia poena et indignatio quam occasione defectionis a dominis florentinis incurrissent, nec ea de causa ullo unque tempore in personis, vel bonis eorum molestari aut puniri possint, imo bene et humaniter tractari debeant. Quam remissionem ad omnes eos etiam porrigi volumus qui jam dictae defectionis auxilium, consilium et favorem prestiterunt: prohibentes, ex justis causis nos moventibus, nec contra cives pisanos occasione quorumcumque delictorum hactenus perpetratorum criminabiliter procedi amplius possit, accusationis, inquisitionis, seu denuntiationis via. Ipsos quoque pisanos absolvimus a fructibus quibuscumque post defectionem perceptis ex bonis particularium florentinorum aut reipublicae florentinae in mobilibus in eo agro pisano consistentibus, et contra particulares florentinos et eorum rempublicam a fructibus omnibus per dictum tempus perceptis, et bonis pisanorum in mobilibus ubi libet sitis liberamus. Terminationem vero super ipsorum in mobilium, mutua hinc inde restitutione [585] facienda, et super aliis mobilibus utrinque occupatis, praeter fructus praedictos, nullam ad praesens facimus, quoniam nobis de hujusmodi non liquet, sicque in terminis juris et justitiae relinquimus.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo II - prima parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1144

   





Italiae Pisanis