Pagina (647/1091)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Etiam fo scritto a Roma a l'orator nostro; et terminato scriver come vorà esso inquisitor.
     
     
      Sumario di le heresie de li tre preti di Valchamonica
      condanati per lo inquisitor di Brexa.
     
      Infrascripta habentur in confessionibus presbyteri Martini de Raymundis de Ossemo Vallis Camonicae dioecesis Brixiensis, per ipsum judicialiter factis, prout constat ex processu ejus rogato et scripto per me Jacobum notarium Melga civem et habitatorem Brixiae.
      Primo namque dictus presbyter Martinus jam annis decem praeteritis vel circa, et ab inde citra ivit seu portatus fuit a daemone in quodam monte Tonali ad ludum sathanae, in quo erat quidam daemon principalis quem sciebat esse diabolum quem adoravit cum genuflexionibus sicut patronum et Deum suum.
      [1206] Ad instantiam ipsius diaboli abnegavit fidem Christi, sanctam crucem quam ipse portavit ad dictum ludum, pedibus suis et saepissime conculcavit, et projecit super illam de terra.
      Ad dictum ludum in monte supradicto portavit plures hostias consecratas, quas ante illum daemonem in terram projecit.
      Dedit de oleo santo aliquibus personis ad malia facienda.
      Post sumptum sacramentum dum missa celebraret plurimum expuit in terram, et ipsum sputum conculcavit pedibus et instinctu daemonis et propter inreverentiam.
      Cum quodam libro quem habuit a daemone in suprascripto monte fecit grandinare in dicta valle terribiliter.
      De praedictis nunquam confitebatur, ecclesiastica sacramenta propterea administrare non cessando.
      Infrascripta habentur in confessionibus presbyteri Armani de Fostinonibus de Burno Vallis Camonicae dioecesis Brixiensis per ipsum judicialiter factis prout constat ex processu ejus rogato et scripto per me Jacobum notarium.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo II - seconda parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1091

   





Roma Valchamonica Brexa Martini Raymundis Ossemo Vallis Camonicae Brixiensis Jacobum Melga Brixiae Martinus Tonali Deum Christi Armani Fostinonibus Burno Vallis Camonicae Brixiensis Jacobum