Pagina (648/1091)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Primo namque jam annis XXV praeteritis et ab inde citra absuntus a quodam diabolo, qui dicitur Roboham, ivit seu portatus fuit ad ludum in quodam monte Tonali, in quo erat quidam principalis quem sciebat esse diabolum, quod fuit saltem bis in mense quolibet anno tempore per eum praedicto in quo ludo adoravit ipsum daemonem, sicut patronum et Deum suum, cum genuflexionibus. Renegavit fidem Christi et baptismum.
      Ad dictum ludum sanctam crucem et hostias consecratas plurimas portavit, et alias ante illum daemonem sedentem consignavit.
      Ipsam crucem et hostias consecratas ad dictum ludum super dictum montem pluries portavit, et illas consignavit dicto daemoni, et illas pedibus suis saepissime conculcavit, et supra ipsam crucem diversi ludibria et ignominias fecit, et super illam cum mulieribus coivit.
      Pluries, de tempore ab eo praedicto, ad dictum ludum in monte subscripto acqua baptisterii de chrismate quoque et oleo sancto portavit illa quoque omnia daemoni praedicto consignavit.
      Dicto daemoni de spermate suo dedit ad faciendum unguentum et chizolas.
      Pluries missam celebravit hostiam non consecrando.
      Post sumptionem hostiae daemonis instinctu in terram expuit.
      [1207] Aquam baptisterii absque chrismate aptavit.
      Cum hostiis non consecratis varias et diversas personas in dicto tempore comunicavit.
      Oleum sanctum infirmis ad mortem licet requisitus pluries non dedit, et illud dare denegavit, qui infirmi absque sacra untione postmodum mortui sunt.
      Oleum non benedictum, oleo benedicto addidit, et de ipso oleo sancto diversis personis ad ignominiosas superstitiones, et scelera perpetranda dedit.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo II - seconda parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1091

   





Roboham Tonali Deum Christi Aquam