Pagina (649/1091)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Nunquam de talibus confessus est.
      Infrascripta habentur in confessionibus cujusdam domini Donati de Buzalo beneficiati in terra de Payscho vallis Chamonicae Brixiensis dioecesis per ipsum judicialiter factis, prout ex ejus processu constat rogato et scripto per me Jacobum notarium, etc.
      Primo namque quodmodo possunt esse anni 14 vel circa, et ab inde citra multociens ivit corporaliter seu portatus fuit a quodam diabolo sibi familiari, nomine Martinello, ut ludum satanae in quodam monte Tonali in quo erat quidam daemon principalis, quem ipse dominus Donatus sciebat esse diabolum, qui erat major aliis.
      Quem daemonem adoravit, sicut patronum et Deum suum, cum genuflexionibus et capite dischoperto.
      Ad instantiam ipsius diaboli renegavit Deum et fidem Christi. Detulit crucem ad dictum ludum in dicto monte ante dictum diabolum, et ipsam crucem pluries pedibus conculcavit et sedit super illam, et coivit cum mulieribus super ipsam crucem.
      Ad dictum ludum hostiam consecratam portavit et illam ante dictum diabolum sedentem praesentavit.
      Dicto daemoni, nomine Martinello, sibi familiari dedit de oleo sancto et de aqua baptismi.
      Dictus dominus Donatus existens in manibus officii inquisitionis nondum ejus processu completo qui longe majora commisit, rupit carceres et fugam arripuit.
      In Christi nomine, ego Jacobus Melga publicus imperiali auctoritate notarius civis et habitator Brixiae ac notarius et scriba officii inquisitionis et in causa fidei suprascripta omnia ab originali processu et confessionibus eorum judicialiter factis extraxi, ideo ad fidem me subscripsi cum attestatione consueta.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo II - seconda parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1091

   





Donati Buzalo Payscho Chamonicae Brixiensis Jacobum Martinello Tonali Donatus Deum Deum Christi Martinello Donatus Christi Jacobus Melga Brixiae