Pagina (749/1091)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Speravano di brieve haver il castello, e voriano saper poi la intention di la Signoria nostra di quello havesseno a far, etc. Et ditta nova fo mandata a comunichar a lo reverendissimo legato, orator di Franza et altri oratori; tamen nostri non erano aliegri, considerando le cosse di mar in che termine si trovavano, adeo non fu fato dimostration alcuna nì di sonar campano, fuogi, etc.; et fo ben fatto. Or qui avanti saranno descritti li capitoli conclusi con lhoro.
     
     
      Capitula Comunitatis Cremonae, porecta,
      provvisoribus generalibus in castris.
     
      Quoniam dominantes, etiam absque lapidibus et calce, se fortificare consueverunt videlicet subditos suos amore et beneficiis complectendo justa illud [1281] non armis urbes populi sed amore tuentur, ideo civitas Cremonae constanti fide ex natura decorata audet intrepide postulare quod ea beneficia sibi impendantur ab illustrissima dominatione venetorum, quae in infrascriptis capitulis continentur; circam vicine nuper regi francorum cristianissimo supposite etiam majora quam nos petamus sibi concedi debere a majestate regia persuadeat.
      In primis quod tota civitas et universus populus cremonensis cum sua diocesi unanimiter concorditer et allacriter dederunt et dant se et totam civitatem prefato serenissimo dominio venetorum.
      II. Item quod datium gabellae ordinarium sit et esse debeat serenissimo dominio venetorum. Ita tamen quod additiones tertii, et quinti dictae gabellae quae de praesenti sunt, sint et esse debeant comunitatis Cremonae pro satisfaciendo his qui exbursaverunt pecunias in subventione ducalis camerae, et qui emerunt a praefata ducali camera, et pro satisfaciendo habentibus causam a dictis emptoribus, qui habere debent quinque pro centenario donec pro sorte fuerint satisfacti in toto vel in parte, et sic pro rata diminuatur si pro sorte solvatur; demptis tamen forensibus qui non gaudeant beneficio dictae reservationis: quae additiones etiam prosint his qui subvenerunt, dato quod venditionem non habeant, et cum hoc quod cremonenses a dictis additionibus sint exempti, quibus creditoribus satisfactis pro sorte tantum intelligantur ipso jure, sublactae dictae additiones.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo II - seconda parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1091

   





Signoria Franza Comunitatis Cremonae Cremonae Cremonae