Pagina (753/1091)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      XVIII. Item, quod licitum sit civibus cremonensibus libere studere et doctorari a quocumque studio prout eis libuerit, et quod doctores cremonenses tam doctorati quam doctorandi, possint per totum Dominium venetorum exercere officia.
      XIX. Item, quod omnes monetae, non tam adulterinae, expendi possit libere in civitate et diocesi cremonensi pro pretio quod valent.
      XX. Item, quod cremonenses et incolae Cremonae non teneantur solvere bulletas in toto Dominio venetorum.
      XXI. Item, quod possessiones Castrinovi, Bucae Abduae et Montis collari remaneant comuni Cremonae ut se juvare valeat, quoniam quasi nihil habet in [1284] bonis; et quod si redditus praedicti non sufficerent pro necessitatibus comunitatis Cremonae aliquem datium erigere et imponere pro satisfaciendo necessitatibus in comuni.
      XXII. Item, quod praefata illustrissima Dominatio dignetur prestare auxilium et favorem non solum verbis et literis sed etiam opere et facto pro recuperatione jurium et rerum tam publicarum quam privatarum, quae tenentur et usurpantur vi, metu et indebite in diocesi cremonensi.
      XXIII. Item, quod bona alias confiscata et alienata titulo oneroso per venditionem, libere remaneant emptoribus sine alia lite inviolabiliter et inconcusse.
      XXIV. Item, quod praefata illustrissima Dominatio teneatur manutenere Cremonae pro monitione tutelae civitatis coracinas 7000, balistas 5000, sclopetos 3000, spingardas 100 et lanceas 7000 cum aliis munitionibus necessariis.
      XXV. Item, quod damna illata civibus cremonensibus per gentes armigeras venetorum, resarciantur per praefatam serenissimam Dominationem.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo II - seconda parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1091

   





Dominium Cremonae Dominio Castrinovi Bucae Abduae Montis Cremonae Cremonae Dominatio Dominatio Cremonae Dominationem