Pagina (755/1091)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Ad 6.m non videtur aliud facere.
      Ad 7.m quod in praesenti capitulo amoveatur nominatio personarum ecclesiasticarum: circa vero fortificatione menium sive murorum civitatis, remitatur deliberatio arbitrio illustrissimi Dominii nostri; in reliquis fiat ut petitur.
      Ad 8.m quod fiat ut petitur, cum declaratione tamen quod, ultra rectores, mitti per illustrissimum Dominium, possint camerarii et castellani ac comestabiles portarum et alibi prout sibi placuerit, reservata etiam concessione facta fidelissimo comiti Victori de Martinengo vicariatus Trivoli.
      Ad 9.m quod fiat ut petitur, dummodo non sit aliquid prejuditiale illustrissimo Dominio.
      Ad 10.m quod in haec observetur illud idem quod observatur in aliis civitatibus illustrissimi Dominii tam scilicet Paduae quam Veronae et Brixiae.
      Ad 11.m quod non intelligatur de rebus vetitis, et solvantur datia debita ac consueta prout faciunt caeteri subditi illustrissimi Dominii.
      Ad 12.m quod ubi dicitur non conducantur ad partes inimicorum, subjugatur etiam quod non possint etiam conducere ad partes alienas et non subiectas.
      Ad 13.m quod remittatur arbitrio illustrissimi Dominii.
      Ad 14.m quod quantum spectat ad jam bannitos et nominatos in capitulo, sint ad eamdem conditionem ad quam erunt ante quam civitas Cremonae deveniret ad devotionem et obedientiam illustrissimi Dominii; in reliquis fiat ut petitur.
      Ad 15.m quod fiat ut petitur, exceptis rebellibus.
      Ad 16.m quod fiat ut petitur habentibus cartam pacis aut prestantibus fidejussionem de non offendendo.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo II - seconda parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1879 pagine 1091

   





Dominii Dominium Victori Martinengo Trivoli Dominio Dominii Paduae Veronae Brixiae Dominii Dominii Cremonae Dominii