Pagina (87/1294)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Et nihilominus civitates, castra, oppida et villas, ac alia loca et totum dioecesis territorium ac districtum eorum locorum, ad quae ipsos Johannem Bentivolum, filios et nepotes ac praefatos exules et rebelles eorumque sequaces excommunicatos infra dictum centesimum milliarium declinare contigerit, ac civitatum, castrorum, oppidorum et villarum dioecesis, territorii ac districtus praedictorum, ecclesias et cathedrales ecclesiastico interdicto subiicimus, decernentes illud firmiter observandum, quamdiu ipsi sic excommunicati ibi steterint, et per triduum post eorum inde recessum; et si ipsi, seu ipsorum aliquis, ad dictas civitates, castra seu loca non declinarent, dummodo in dictarum civitatum seu locorum territorio moram traxerint, dictas poenas, censuras et interdicta incurri et observari volumus et mandamus; itaque ipsis seu eorum aliquo in civitate seu loco principali principatus, ducatus seu marchionatus aut dominii existentibus, totus principatus, ducatus seu marchionatus et dominium huiusmodi interdicto ecclesiastico supposita esse intelligantur; si vero in civitate seu loco non principali vel eius territorio, talis civitas seu locus cum toto suo territorio et comitatu interdicto huiusmodi supponatur, et suppositum esse ex nunc prout ex tunc, et e converso, declarantes, non obstantibus constitutionibus et ordinationibus quibusvis, litteris et privilegiis apostolicis, etiam in forma brevis, quibusvis principibus supranominatis, nec non ducibus. marchionibus, comitibus, communitatibus, universitatibus, ecclesiis, monasteriis, prioratibus et ordinibus etiam mendicantium, ac confratriis, sub quibuscumque tenoribus et clausulis, etiam derogatorium derogatoriis fortioribus et insolitis [67] concessis, quae quoad hoc nulli volumus aliquatenus suffragari, caeterisque contrariis quibuscumque.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo VII
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1882 pagine 1294

   





Johannem Bentivolum