Pagina (154/1294)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Exemplo nobis sunt imperatores et reges romanorum, et novissime divae memoriae Federicus tertius, quem civitas vestra singulari observatione, dum pro corona imperiali per vestra dominia iter suum prosequeretur, venerata est; divum etiam Caesarem Augustum Maximilianum a teneris unguiculis impensissime coluit, auctoritati eius favit, amplitudinem eius pro viribus omnibus defendit. Totiens respublica vestra caesareae majestati, sacro romano imperio et nationi germanicae copulata multiplicique nexu devincta, non potest omnium quae ad gloriam, dignitatem, statum, felicitatem et amplificationem eorum pertinent, non esse cupidissima ac obsequentissima. Maxime quod hic sanctus ac pervetus inclytae vestrae reipublicae mos est principem ac caesarem optimum, fortissimum, sapientissimum, utpote qui nobilissimas gentes, ferocissimos populos, bellicosissimas nationes, tam armis quam sapientia vicit; qui parva saepe manu (prout in re militari multum fortuna potest) multas hostium co-pias fudit; qui denique justitia, liberalitate, animi magnitudine, clementia, placabilitate, abstinentia voluptatum; quid plura? qui virtutibus imperatoriis omnibus relucet, non solum amare, verum etiam dignitatem eius et sacri romani imperii, ac nationis germanicae juvare, tueri, defendere, perniciosos vero, improbos et novos tyrannos, exitialiter odire, persequi, abominari. Sed quorsum ista (illustrissime princeps et tu, venerande senatus) tam longo repetita exordio? ut invictissime virtuti sacratissimae caesareae majestatis, ut virtuti etiam sacri romani imperii, ut virtuti denique totius nationis germanicae sapientiam consiliorum vestrorum amicabiliter et indissolubiter conjungatis.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo VII
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1882 pagine 1294

   





Federicus Caesarem Augustum Maximilianum