Pagina (283/1294)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Et qual [198] scrive una letera a la Signoria, e non fo leta im pregadi; et prega la Signoria li fazi bona risposta, ringraciandolo. Item, si preparavano per passar in Fiandra etc.
     
      Di la comunitą di Roverč, a la Signoria. In laude di sier Zuan Francesco Pixani, lhoro podestą, che si porta ben; č disposto a viver e morir con lhoro, et non fu vero mandasse niun di la soa fameglia via etc. Ringratia la Signoria di le provision, e si ricomanda.
     
     
      Exemplum litterarum regis Portugalliae
      ad Julium pontificem maximum.
     
      Sanctissimo in Christo patri ac beatissimo domino, domino Julio, divina providentia summo pontifici, devotissimus ejus sanctitatis filius, Hemanuel, Dei gratia rex Portugalliae et Algarbiorum citra et ultra in Africa, dominus Guinae et conquistae navigationis ac commercii AEthiopia, Arabiae, Persiae atque Indiae, humillima pedum beatorum oscula.
      Laetetur et exultet sanctitas vestra, beatissime pater, quod a solis ortu usque ad occasum germinat omnipotens Deus justitiam et laudem suae catholicae fidei et isti sanctae sedi coram universis gentibus, dum pro sua pietate in finibus terrae prosperum quotidie iter facit, vobis subjiciens per nos christianae religioni novas gentes ac terras. Quare dissipentur jam inimici ejus et fugiant qui oderunt ipsum a facie ejus. Vident insulae et timent; extrema terrae obstupent; conturbantur saraceni; dare videtur jam vocem suam Altissimus et moveri terra, mare et plenitudo ejus in maximum christianae gloriae et infidelium dejectionis portentum, adeo ut mysterium indicae et orientalis operationis nostrae, quod adhuc privato forsitan decori nostro et utilitati inservire videri potuit, non tam nobis, quam isti sanctae sedi et christianae reipublicae revelatum jam et laboratum clarissime appareat.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo VII
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1882 pagine 1294

   





Signoria Signoria Fiandra Roverč Signoria Zuan Francesco Pixani Signoria Portugalliae Julium Christo Julio Hemanuel Portugalliae Algarbiorum Africa Guinae AEthiopia Arabiae Persiae Indiae Deus Altissimus