Pagina (287/1294)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Reliquae vero hostium naves ubi quod roboris erat raptum atque concisum vident, summa trepidatione diffugiunt. Quarum nonnullae, dum a nostris premuntur, in terram, quae prope erat, delatae, franguntur ac submerguntur; in quibus major onerariarum pars fuit. Interfectus in ea pugna ac submersus magnus saracenorum numerus: multoque major caedes fuisset, ni fugae beneficio occisionem vitassent. Dentur igitur, beatissime pater, inmensae Deo laudes, et abundantiori gratiarum actione cogitentur ac celebrentur hujusmodi opera Domini, qui ponit prodigia super terram, conterens arcum usque ad finem terrae, et confringens hostium arma, quo christianae fidei gloria peccatis nostris ad diem flagellata et oppressa, renovata denuo exaltetur in gentibus, exaltetur in terra. Quapropter beatam dixerim istam sanctam sedem, quam, felicis pontificatus vestri temporibus, honor divinae dignationis a finibus orbis tantopere illustrat, et mirabilibus suis in maximam mittat futurae ecclesiae restitutionis et tranquillitatis spem, dum mira potentiae suae conversione ad Mecham ipsam, mahumetanae sectae arcem, nec minus [201] quicquam a saeculis sperantem, victricia jam ab oriente Christi arma intentat; et unde saraceni christianae fidei hostes maxime inaccessi et securi sibi videbantur, inde omnipotens Deus repentino interitu ac terrore eos dejicit atque prosternit, dissolvens magna ex parte per nostros, exiguam gregis sui portionem, tantorum hostium superbiam ac potentiam, in primis ipsius soldani, qui in proximo universae christianitati solet esse terrori, simul praebens tum sanctitati vestrae tum cunctis fidelibus evidentissimum facilioris infidelium exterminationis documentum.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo VII
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1882 pagine 1294

   





Deo Domini Mecham Christi Deus