Pagina (288/1294)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Caeterum, sanctissime pater, ut omnia nostra beatitudini vestrae innotescant, classis nostra quam superiori anno, ut singulis solemus annis, in orientem misimus, dum adversis ventis hinc inde jactatur, insulam maximam nec Taprobana minorem, antea ignotam, a saracenis frequentissime habitatam forte reperit, habentem in longitudinem decies centena milia passuum, litoribus AEthiopia; in Mare Rubrum vergentis obiectam. Eadem tum classis nostra, cum ventorum adversitate Indiam tenere nequiverit, non enim illuc nisi certo anni tempore perveniri potest, ad ostium Arabici Sinus, ut nobis significavit, erat hiematura. Quam, in Domino confidentes, pro comperto habemus, jam cum summa hostium infestatione litora illa saracenorum abrasisse, atque, ut jussa erat, in Indiam pervenisse.
      EX oppido Abrantes, XXVo septembris, MDVII.
     
     
     
      Sacro reverendissimorum in Christo patrum dominum cardinalium sanctae romanae atque universalis ecclesiae venerandoque collegio.
     
      Reverendissimis in Christo patribus, ut fratribus carissimis, Hemanuel Dei gratia rex Portugalliae et Algarbiorum, citra et ultra mare in Africa, dominus Guinea et conquistae navigationis ac commercii AEthyopiae, Arabie, Persis atque Indiae, plurimam salutem et prosperitatis incrementum.
      Exultate, reverendissimi patres, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri, repleatur gaudio os vestrum, et lingua vestra exultatione, quoniam magnificavit Dominus facere nobiscum, hoc est cum ista sancta sede, et jam dicunt gentes: magnificavit Dominus facere cum eis.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo VII
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1882 pagine 1294

   





Taprobana AEthiopia Mare Rubrum Indiam Arabici Sinus Domino Indiam Abrantes Christo Christo Hemanuel Dei Portugalliae Algarbiorum Africa Guinea AEthyopiae Arabie Persis Indiae Domini Dominus Dominus