Pagina (717/1294)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
     
      [1508 05 31]A d́ 30, fo la vezilia di la Sensa. Il principe fo a vesporo in chiesia di San Marco con le cerimonie. Porṭ la spada sier Alvixe da Mulla, va podestà a Cremona; compagno sier Francesco Venier. Vi era l'orator di Franza, Spagna, Milan, Ferara, et uno episcopo di Scocia, va im peregrinazo.
     
     
      Exemplum litterarum scriptarumper reverendum dominum episcopum tridentinum
      ad illustrissimum Dominium.
     
      Illustrissime princeps.
      Intelleximus ex venerabili domino Luca de Rainaldis, praeposito xantensi, inter colloquia inter illustrissimam dominationem vestram ac ipsum, de certis commissionibus eidem per sacram caesaream majestatem impositis, vestram dominationem ac celeberrimum senatum suum ad treuguas inclinatos fuisse. Quo intellecto, scripsimus nos Georgius, episcopus tridentinus etc., illustrissimae dominationi vestrae, ut si eadem adhuc illius animi esset, deputaret aliquos, cum quibus honestis et aequis conditionibus de treuguis tractaretur. Nescimus tamen, an litterae prefata, quae potestati Rovereti illustrissimae dominationi vestrae trasmittendae missae fuerant, presentatae: sint. Quare quum tranquillitati ac paci, magis quam bello, etiam ante inchoatum bellum inter sacram caesaream majestatem et illustrissimam dominationem vestram, inclinati fuerimus, duximus has quoque illustrissimae dominationi vestrae scribendas, ut si eidem libitum fuerit de treuguis tractare, deputet aliquos, cum quibus tractatus reipublicae cristianae conducibiles et necessarios habituri sumus, sufficienti a caesarea majestate suffulti mandato, nosque de mente sua certiores reddere velit.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo VII
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1882 pagine 1294

   





Sensa San Marco Alvixe Mulla Cremona Francesco Venier Franza Spagna Milan Ferara Scocia Dominium Luca Rainaldis Georgius Rovereti