Pagina (720/1294)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Utinam talem animum principes omnes, quorum id intererat, jam dudum induissent! Non enim plurima incommoda, quae cum christiani sanguinis effusione utrinque visa sunt, fuissent subsecuta. Petit demum reverenda dominatio vestra, ut, cum superioribus diebus dominus Lucas de Rainaldis retulerit, nos ab incunda treugua ab eo proposito minime esse aversos, dummodo in ea confoederati nostri similiter comprehendantur, aliquibus ex nostris mandatum et facultatem demus, cum quibus de ejusmodi treugua tractetur, quae christianae fidei conducibilis sit, et ab utraque parte amplectenda, et quid nobis in hoc visum fuerit significemus. Respondentes autem necesse est rem paulo altius repetamus, ut non modo, qualis in ea sit intentio nostra, sed quae semper fuerit, demonstremus. Vetustissima in nobis est fuitque, continuatis temporibus, haereditarioque jure ad nos transmissa, observantia erga serenissimos caesares sacrumque romanum imperium, nec minus affectio benivolentiaque erga reverendissimos et illustrissimos principes, ac magnificas comunitates, quibus omnibus morem gerere et gratificari semper enisi sumus. In hoc nolumus diutius immorari, ne officia collata exprobare, potius quam recensere, videamur. Sunt testes locupletissimi quicumque ex vestris, et ex omni germanorum [501] natione, ad nos aliqua de causa deverterunt; ne dicamus de mercatoribus, qui in hac civitate nostra et ubique locorum nostrorum haud aliter habentur et tractantur, ac si cives nostri essent, et in propriis eorum civitatibus et laribus morarentur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo VII
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1882 pagine 1294

   





Lucas Rainaldis