Pagina (810/1294)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Ensis ille appellatur ensis Sancti Stephani, primarii hungarici regis. Praestito juramento per serenissimum regem, patrem pueri, Vladislaum, nomine filii, quod non est, pro aetate, idoneus ut coronaretur, ex observatione constitutionum regni ipsius, in coronatione hujusmodi cerimoniae extiterunt. Est enim regno ipso corona quaedam, habita ab illis omnibus in summa veneratione. Hanc praefatus reverendissimus strigoniensis in manu tenebat, quacum si quis forte rex Hungariae non foret coronatus, non videtur esse verus rex Hungariae. Palatinus comes illustrissimus alta voce praemisit haec verba ad barones et nobiles: Essent ne contenti quod filius regius pro rege coronaretur hungarico? Responderunt omnes clamantes: Volumus quod sit coronatus. Reverendissimus strigoniensis, stans in actu ponendi coronam, iterum interrogavit, si volebant filium ipsum pro rege coronari. Indifferenter omnes acclamarunt, cum signis demonstrativis jubilationis et gaudii, brachium dexterum elevantes, juxta morem patrium, in haec verba lingua sua peculiari materna vociferando: Coronetur rex Hungariae! Tribus vicibus praemissa interogatione hujusmodi, totidem vicibus responsum datum, modo praedicto. Ad tercium assenssum, posita fuit corona in capite a praefato reverendissimo cardinali, de consensu omnium dignorum nobilium baronumque regni nec non praelatorum, etiam verba haec proferens: Corono te Hungariae regem; deditque in manu regale sceptrum, legendo continue orationes quasdam. Talis coronatio fuit horis duabus ante meridiem.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo VII
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1882 pagine 1294

   





Sancti Stephani Vladislaum Hungariae Hungariae Essent Volumus Coronetur Hungariae Corono Hungariae