Pagina (811/1294)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Pro laetitia ab oculis regis manabant lachrymae abundanter. Peracta tali coronatione, a reverendissimo ipso cardinale solemnissima missa incepta fuit, ad nomen serenissimi Ludovici reguli. Qua finita, a majestate regia creati fuere multi equites, ad numerum sexaginta et amplius; adeo, quotquot flectebant genua ante ipsam regiam majestatem, donabat illos militiae insignibus. uno ictu ensis in capite, more suo. Post haec, ipse serenissimus Ludovicus regulus, aetate ..., indutus fuit per reverendissimum cardinalem praefatum veste illa, quam dicunt fuisse Sancti Stephani praenominati. His peractis, profecti sunt ad fanum intitulatum Sancto Petro, itinere pedestri continuato, calcantes pannos rubeos, stratos super stratis, cum vexillis regni septem, delatis a primariis baronibus regni, super quibus erat depicta imago Annuntiationis, cum arma regia, jactis pecuniis per stratas. In templo ipso positus fuit regulus praefatus, ad [562] sedendum in sede illa in qua sedere solent reges qui coronantur. Deferebant coronam supra caput reguli coronati illustrissimi palatinus et stipuliensis, cum esset magna nimis forma. Functis hujuscemodi, omnes equos ascenderunt, posito serenissimo regulo in lectica quadam deaurata, tracta ab equis sex leardis, quae capax tantum erat de personis tribus. Erant equi ornati velluto purpureo. Extra civitatem, ad templum sancto Martino dicatum, itum est; quod templum ab urbe distat passus 240 circiter. In quo regulus ipse in sede sedit, prout fecit in Sancto Petro, ut supra.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo VII
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1882 pagine 1294

   





Ludovici Ludovicus Sancti Stephani Sancto Petro Annuntiationis Martino Sancto Petro