Pagina (813/1294)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      In quibus treuguis, ex parte serenissimi et invictissimi imperatoris electi, denominetur sanctissimus noster papa Julius secundus, serenissimi et excellentissimi reges Hungariae, Aragonum et Angliae, ac omnes principes, communitates et status, subditi et pertinentes sacri romani imperii, et alii nominandi. Ex parte vero illustrissimi ducis, et excellentissimi Dominii Venetiarum, expresse includantur, comprehendantur et denominentur, ac pro comprehensis, inclusis et denominatis expresse habeantur, serenissimus et excellentissimus dominus Ludovicus XIIus Francorum rex christianissimus, ac serenissimus et excellentissimus dominus Ferdinandus Aragonum etc., rex catholicus, confoederati et praecipui amici praelibati illustrissimi ducis et excellentissimi Dominii Venetiarum, et alii nominandi. Quod sit ad honorem et gloriam omnipotentis Dei, conservationem et incrementum totius reipublicae christianae, pacem et quietem comunium statuum.
     
     
      Capitula treuguae inter Maximilianum, regem romanorum, et Dominium venetum.
     
      In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris, Filii et Spiritus Sancti, et gloriosae Virginis Matris Mariae, beatorum apostolorum Petri et Pauli, sancti Andreae et sancti Marci evangelistae. Cum inter serenissimum et invictissimum dominum Maximilianum, divina favente clementia imperatorem romanorum electum, augustum etc., et illustrissimum dominum Leonardum Lauredanum, Dei gratia inclytum ducem, et exellentissimum Dominium Venetiarum etc., nonnullae controversiae exortae fuerint, ex quibus ad apertum bellum et rupturam deventum est; cumque praefati principes nil magis abhorrere consueverint, pro eorum naturali instituto, quam arma et bella, maxime inter christianos, nilque majori affectu quam pacem et quietem semper cupierint; ideo reverendissimus dominus Georgius, episcopus tridentinus, et magnifici et clarissimi [564] domini Nicolaus dominus de Firmiano, capitaneus in Ortemburg, et serenissimae principis dominae.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo VII
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1882 pagine 1294

   





Julius Hungariae Aragonum Angliae Dominii Venetiarum Ludovicus XIIus Francorum Ferdinandus Aragonum Dominii Venetiarum Maximilianum Dominium Trinitatis Patris Filii Spiritus Sancti Virginis Matris Mariae Petri Pauli Andreae Marci Maximilianum Leonardum Lauredanum Dominium Venetiarum Georgius Nicolaus Firmiano Ortemburg