Pagina (816/1294)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Item, quod omnes subditi praedictarum partium possint et valeant habere, tenere et possidere omnes et singulos eorum agros et possessiones, domos, redditus quoscumque et proventus suprascriptorum agrorum, possessionum et domorum, existentes in ditione alterius partis, prout habebant, tenebant et possidebant aute inchoationem praesentis belli.
      Item, quod omnes et singuli dictarum partium subditi, de caetero possint et valeant transire hinc inde, et stare cum omnibus mercantiis et rebus suis, ac conversari et mercari secure et libere, ubique, et per omnia loca et ditiones dictarum partium, sicuti ante inchoationem praesentis belli faciebant seu facere poterant, omnibus impedimentis et contradictionibus penitus cessantibus et amotis.
      Item, quod suprascripta treugua publicetur, die ex post declaranda, in civitatibus Tridenti et [565] Veronae, et in locis castrorum et alibi, sicuti dictis partibus seu unicuique ipsarum expediens visum fuerit. Quae dies ex nunc declaratur in hunc modum; videlicet quod in castris serenissimi et invictissimi domini imperatoris electi, apud Calianum stationantibus, et in castris illustrissimi ducis, excellentissimique Dominii Venetiarum in valle Mori agentibus, publicetur die crastina septima instantis, in civitatibus Tridenti et Veronae in die Pentecostes, videlicet in XI instantis, et alibi ad libitum partium.
      Et si forte contingeret, quod ab alterutra parte aliquid a prima hora publicationis in castris treuguarum praesentium occuparetur, quod illud quamprimum, absque omni contradictione, restituatur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo VII
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1882 pagine 1294

   





Tridenti Veronae Calianum Dominii Venetiarum Mori Tridenti Veronae Pentecostes