Pagina (901/1294)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
     
     
      JULIUS PAPA SECUNDUS.
     
      Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem.
      Ex dilecto filio Johanne Baduario, dilecti filii nobilis viri Leonardi Lauredani, ducis Venetiarum, apud nos oratore, accepimus, quod licet ab ipso duce reliquisque magistratibus magna diligentia et severitas sit adhibita, ne proditores, rebelles, sicarii, monetarum falsatores, fures notorii, famosique homicidae et grassatores in civitate Venetiarum consistere possint, quia tamen hujusmodi homines plerumque ad monasteria ecclesiasque dictae civitatis confugiunt, et immunitate ecclesiastica se tuentur, capi aut ejici inde non possunt, sitque proinde, ut impunitatem suorum scelerum consequantur, cum Dei offensa, molestia ducis praedicti, totiusque civitatis scandalo. Nos igitur, hujusmodi facinorosis hominibus, quos Dei timor a peccando non revocat, et quorum impunitas in bonorum redundat perniciem, talem refugium adimere cupientes, ejusdem ducis per ipsum oratorem nobis exhibitis supplicationibus inclinati, fraternitati tuae per praesentes committimus, ut universis et singulis monasteriorum et ecclesiarum dictae civitatis praefectis, sub excommunicationis et privationis omnium privilegiorum suorum poena, iterata monitione, nostra auctoritate praecipias, ut proditores, rebelles, sicarios, monetarum falsatores, fures notorios et homicidas voluntarios ac grassatores hujusmodi, recipere in eorum locis ecclesiisque deinceps nullo modo debeant aut presumant. Et si post monitionem et mandatum hujusmodi aliquem ex praedictis receperint, eos poenas excommunicationis et privationis hujusmodi incurrisse declares; ac nihilominus sic receptos, considerata tamen in praesens diligenter personarum delictique qualitate, habitoque respectu ad ecclesiasticam immunitatem, prout prudentiam probitatemque tuam decet, e locis et ecclesiis ipsis ejici vel extrahi facias, super quo tuam conscientiam oneramus: tam perniciosi enim homines, qui Dei et ecclesia; sunt inimici, indigni videntur, quibus opitulari ecclesiarum ecclesiasticorumque locorum immunitas debeat.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo VII
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1882 pagine 1294

   





Johanne Baduario Leonardi Lauredani Venetiarum Venetiarum