Pagina (82/398)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      NOTA
      ..... Veruntamen Barbaricae deposito feritatis rancore (ex eo forsan, quod indigenis per connubia juncti, filios ex materno sanguine, ac terrae aerisve proprietate aliquid Romanae mansuetudinis et sagacitatis trahentes, genuerint) Latini sermonis elegantiam, morumque retinent urbanitatem. In civitatum quoque dispositione, ac Reip. conservatione, antiquorum adhuc Romanorum imitantur solertiam. Denique libertatem tantopere affectant, ut potestatis insolentiam fugiendo, Consulum potius, quam imperantium regantur arbitrio. Cumque tres inter eos ordines, idest Capitaneorum, Valvassorum, et Plebis esse noscantur, ad reprimendam superbiam, non de uno, sed de singulis praedicti Consules eliguntur; neve ad dominandi libidinem prorumpant, singulis pene annis variantur. Ex quo fit, ut tota illa terra, intra civitates ferme divisa, singulae ad commanendum secum dioecesanos compulerint, vixque aliquis Nobilis, vel vir magnus, tam magno ambitu inveniri queat, qui civitatis suae non sequatur imperium. Consueverunt autem singuli singula territoria, ex hac comminandi potestate, Commitatus suos appellare. Ut etiam ad comprimendos vicinos materia non careant, inferioris conditionis juvenes, vel quoslibet contemptibilium etiam mechanicarum artium opifices, quos caeterae gentes ab honestioribus et liberioribus studiis, tanquam pestem propellunt, ad militiae cingulum, vel dignitatum gradus assumere non dedignantur. Ex quo factum est, ut caeteris orbis civitatibus, divitiis, et potentia praeemineant.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Storia della Lega Lombarda
di Luigi Tosti
Tipi di Monte Cassino
1848 pagine 398

   





Barbaricae Romanae Latini Reip Romanorum Consulum Capitaneorum Valvassorum Plebis Consules Nobilis Commitatus