Pagina (64/88)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Quod autem damno aliquis afficiatur, inspiciente altero, id evenit quidem, sicut dixi, non creditur autem, quia causam habet indagatu difficilem... Corpus, conturbatione ingenerata, adsidue pulsatum, quosdam emittit defluxus. Maxime autem id fieri ab oculis, consentaneum est; ex quibus homo multa cum patitur, tum agit... Praeterea regio qui laborant morbo, eos saepenumero cognovimus sanari, si in avem charadrium (sive ea sit rupex) inspiciant: tali natura, ut apparet, praedito animali, ut morbum e corpore adfecti elabenter ad se trahat, atque recipiat oculis defluentem quemdam humorem... Lippitudinis contagium ad una degentes pervenit: tam acrem habet vim visus adficiendi alterum. Admodum recte dicis, inquit Patrocles, de corporis affectibus: sed quae in animo sunt, ut est etiam invidia, quonam pacto, vel modo, per oculos damnum conspectis inferunt? Nec is, ajebam, adfectum animum corpus afficere... Sic ergo invidia adfecti cum intendunt oculos in aliquem, radios tanquam veneno imbuta jacula excipientibus partibus animo proximis, nihil, puto, absurdi sit, si laeditur in quem illi sunt intuiti. Nam et morsus canum graviores sunt si irati mordeant; et semina hominum efficaciora, si amantes coeant. Tum Soclarus, quomodo invidiae fascinus imputabitur, si oculum fascinantem habent uxores quandoque, patres, et filii invicem? Si multi fascinare semetipsos feruntur? uti est de Eutelida, qui sui forma inflammatus, in morbum incidit, valetudinemque cum forma amisit. Quendam pulcher erant crinibus Eutelidas; Sed sese ipse videns placidis in fluminis undis, Livore infamis perdidit invidiae.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Cicalata sul fascino volgarmente detto jettatura
di Nicola Valletta
pagine 88

   





Patrocles Soclarus Eutelida Eutelidas Sed Livore