Pagina (100/287)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Maxime vero rei sunt, qui sub habitu religionis delinquunt. Hunc pontem oportet te transire, et vaccam indomitam tecum ducere, et illesam michi ultra pontem reddere, quia vaccam compatris tui aliquando furatus es. Ad quem Tundalus: Domine, nonne ego illam reddidi? Reddidisti, inquit, sed quando illam abscondere non potuisti. Et ideo non plenum patieris supplitium, quia minus est malum velle quam perficere, licet utrumque malum sit ante Deum. Et hiis dictis, ostendit ei Angelus vaccam indomitam. Tundalus ergo, vellet nollet, tenuit vaccam, et eam quibuscumque minis poterat, instigare conabatur ad pontem. Bestie vero mugientes veniebant, et cibum suum de ponte expectabant. Tundalus cepit iter agere, vacca autem nolebat eum sequi. Cum staret Tundalus, cadebat vacca; et cum stabat vacca, cadebat Tundalus; sic, versa vice, modo cadendo, modo stando, venerunt usque ad medium pontis. Cumque illuc venissent, viderunt quemdam, qui portabat manipulos tritici, sibi venire obviam, qui rogabat animam Tundali ne sibi pontem praeoccuparet. Et Tundalus similiter illum rogabat, ut iter suum complere eum sineret, quod jam medium perfecerat. Neuter non dico reverti, sed nec respicere retro poterat. Sicque stantes et plorantes, pontem plantarurn suarum sanguine cruentabant. Cumque ita diucius starent, nescientes quomodo uterque alteruter se pertransisset, Tundalus Angelum suum, quem retro reliquerat, ante se stantem vidit. Qui dixit ei: Bene venias, de vacca amplius non cures, quia nichil amplius ei debeas.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Antiche leggende e tradizioni che illustrano la Divina Commedia
di Pasquale Villari
1865 pagine 287

   





Tundalus Domine Deum Angelus Tundalus Tundalus Tundali Tundalus Tundalus Angelum