Pagina (107/287)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Numquid fuerunt tibi tam dulcia carnes oblectamenta, ut pro eis tot et tanta mala debeas sustinere? llle penitus respondere non poterat, quia post tantum supplitium non habebat vires ad loquendum. Tunc Angelus ait: Confortare, quia Dominus deducit ad inferos et reducit. Quamvis enim magna fuerunt quae hucusque passa es, majora tamen sunt a quibus per Dei gratiam liberaberis. Et addidit: Omnes quos superius vidisti, judicium Dei aspectant; sed hii qui adhuc sunt in inferioribus jam judicati sunt. Adhuc, enim non pervenisti ad inferos inferiores. Et more solito tangens eam et confortans, praecessit.
      IX.
      De puteo infernali.
      Cumque simul pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce subitus horror, et frigus intolerabile, et fetor intolerabilis, et tenebre prioribus incompatibiles. Tribulacioque et angustia animam Tundali invaserunt, ita ut omnia fundamenta terre viderentur sibi contremiscere, et Angelo precedenti compulsa est dicere: Heu! Domine mi, quid est quod pre solito stare non possum? Quo dicto, non potuit se movere pre nimia formidine. Et ecce Angelus cito disparuit, et eum amplius videre non potuit; et statim cepit desperare. Non est enim sapientia, non est scientia, non opus, non ratio apud inferos quo illa properabat. Audivit autem clamores et ululatus mire multitudinis, et tonitrum tam horribile, ut nec parvitas nostra poterit capere, nec lingua ejus enarrare. Circumspiciens ergo si quomodo videre posset unde venerant, vidit fossam quadratam et quadrangulam quasi cisternam.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Antiche leggende e tradizioni che illustrano la Divina Commedia
di Pasquale Villari
1865 pagine 287

   





Angelus Confortare Dominus Omnes Tundali Angelo Heu Angelus