Pagina (111/287)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Passi sunt autem ea que vidisti prius minora tormenta, et postea ducti ad ista; de quibus tormentis nullus, qui semel ea intraverit, amplius exire poterit. Hii prelati et principes mali,44 de quibus scriptum est: Potentes potenter tormenta pacientur. Qui scilicet non bene usi sunt potencia sibi a Deo data. Tunc ait anima ad Angelum: Quare potencia non bonis datur, ut bene presint? Respondit Angelus: Aut subditorum culpae hoc exigunt, ut bonos rectores non habeant; aut ipsis bonis in hoc parcitur, ut saluti animarum suarum melius provideant. Hic autem infelix princeps tenebrarum dictus est, non propter potenciam quam habeat, sed propter primatum quem tenet in tenebris. Omnes autem alie poene, quamvis sint maxime, respectu hujus pro nichilo computantur. Ad hec anima: Verum certe est; nam videre tantummodo locum istum magis me conturbat, et foetorem ejus sustinere plus me gravat, quam pati omnia quae ante paciebar. Unde rogo, si potest fieri, ut hinc me subtrahas cito, et hic me cruciari amplius non permittas. Hic enim video multos cognitos et sodales et natos meos, quos mecum in saeculo gaudebam habere socios, quorum hic consorcium multum abhorresco. Scio autem pro certo quod, nisi michi divina succurrat gracia, meritis meis exigentibus, non minus ista paciar. Ad quam Angelus: Veni, o felix anima, convertere in requiem tuam, quia Dominus beneficit tibi. Non enim haec patieris, neque amplius, nisi promerueris, ista videbis. Huc usque vidisti inimicorum Dei carcerem, amodo videbis amicorum Dei gloriam.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Antiche leggende e tradizioni che illustrano la Divina Commedia
di Pasquale Villari
1865 pagine 287

   





Potentes Deo Angelum Quare Angelus Aut Verum Angelus Veni Dominus