Pagina (116/287)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Cum autem plurimas turbas pertransisset, apparuit alius murus tam altus ut primus, sed de auro purissimo et preclarissimo, ita ut magis delectaretur quaecumque vidisset anima, in solo nitore metalli, quam in omni gloria, quam antea viderat. Cumque simili modo intrasset illum ut primum, apparuerunt illis plurima sedilia de auro et gemmis et universis lapidum preciosorum generibus constructa, et preciosissimis ornamentis cooperta. In quibus sedebant seniores viri et foemine vestiti sericis, et stolis candidis, et varus et universis ornatibus, qualia nec antea viderat nec cogitare poterat. Et erat facies uniuscujusque splendida, sicut sol splendens in meridie, et capillos habebant auro simillimos, et coronas aureas, hiisdem gemmis ornatas. Sed et lectoria posita erat coram eis aurea, quibus superpositi erant libri aureis litteris scripti. Et cantabant Domino Alleluja, cum novo cantico et tam dulci melodia, ut cunctorum praeteritorum oblivisceretur anima, que semel audiit voces eorum. Tunc ait Angelus ad Tundalum: Isti sunt Sancti, qui pro testamento Dei sua corpora tradiderunt, et in sanguine agni laverunt stolas suas. Et continentes, qui de seculari vita ad Dei servitium conversi sunt, et qui semetipsos cum viciis et concupiscenciis crucifigentes, sobrie et juste et pie vixerunt.
      XIV.
      Adhuc de eodem.
      Cum autem Tundalus curiosius circumspiceret, vidit quasi castrum et papiliones51 plurimas; purpura et bisso et auro et argento et serico, mira varietate confectas, in quibus cordas et organa et citharas cum organistris, et cymbalis canentes, cetera quoque omnium musicorum genera suavissimis sonis audivit concinentes, et quaesivit quae haec esset?


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Antiche leggende e tradizioni che illustrano la Divina Commedia
di Pasquale Villari
1865 pagine 287

   





Domino Alleluja Angelus Tundalum Isti Sancti Tundalus