Pagina (118/287)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Inter quas multitudo maxima versabatur Angelorum volancium et aureas alas habentium. Qui, levi volatu, inter cathenas volantes, suavissimum atque etiam dulcissimum audientibus reddebant sonum. Cum ergo Tundalus nimis delectatus, vellet ibi stare, dixit ei Angelus: Respice. Et respiciens vidit unam arborem maximam et latissimam, frondibus viridissimam, floribusque pulcherrimam, omniumque fructuum generibus et frugum fertilissimam. In cujus frondibus aves multe diversorum colorum, et diversarum vocum generibus cantantes et organizantes morabantur. Sub cujus ramis, lylia et rose et cunctarum herbarum specierumque odoriferarum genera oriebantur; et sub eadem arbore viri multi et femine in cellis aureis et eburneis, semper benedicentes et laudantes Deum, pro universis beneficiis et donis suis. Et habebat unusquisque coronam auream in capite suo mirabiliter ornatam, et sceptrum aureum in manu sua; et erant vestiti talibus vestimentis, quibus ante visi sunt monachi. Tunc ait Angelus ad Tundalum: Hec arbor typus est Sancte Ecclesie. Hii qui sub ea sunt, sunt constructores et defensores Ecclesiarum. Qui pro beneficiis et sanctis Ecclesiis largiti sunt, fraternitatem ipsorum consecuti sunt; quia per illorum commonicionem secularem habitum reliquerunt, et religiose vixerunt.
      XV.
      Iterum de eodem.
      Cumque profecti fuissent, viderunt murum altitudine, pulchritudine et splendore ceterisque dissimilem. Erat namque ex omni lapidum pretiosorum genere constructus, variis coloribus metallis interpositis; ita ut habere videretur aurum pro cemento.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Antiche leggende e tradizioni che illustrano la Divina Commedia
di Pasquale Villari
1865 pagine 287

   





Angelorum Tundalus Angelus Respice Deum Angelus Tundalum Hec Sancte Ecclesie Ecclesiarum Ecclesiis