Pagina (119/287)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Lapides ejus erant cristallus, crisolitus, berillus, iacinctus et smaragdus, saphirus et onychinus, topasius et sardius, crisoprassus et ametistus, turchatus atque stanatus. Hiis et similibus splendebat murus valde, et mentes intuentium multum in se provocabat. Ascendentes igitur murum, viderunt procul dubio, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, que praeparavit Deus diligentibus se. Viderunt ibi novem ordines Angelorum, et beatorum spirituum cum illis immixtorum. Et audierunt ibi verba ineffabilia, que non potest homo, nec licet homini loqui. Dixitque Angelus ad animam Tundali: Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui; et concupiscet rex decorem tuum. Ecce, frater, quanta sit amoenitas, jocunditas, dignitas, sublimitas, interesse choris Angelorum et omnium Sanctorum; quod omnes precellit gaudium eum, qui panis Angelorum, et vita omnium52, sentire clementem et pium. Ab illo autem loco, in quo tunc stabant, non solum omnem, quem53 ante viderant, verum etiam praedicta supplicia videbant. Et quod magis mirandum est, ipsum orbem terrarum, quasi sub uno solis radio, videbant, sicut scriptum est: Cernent terram de longe, et cetera. Non enim potest quicquam creature visum obtundere, cui semel concessum est omnium Creatorem videre. Et miro modo, cum starent in eodem loco, in quo scilicet prius steterant, non se vertentes in aliquam partem, cunctos tamen ex eodem loco, ante et retro positos videbant.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Antiche leggende e tradizioni che illustrano la Divina Commedia
di Pasquale Villari
1865 pagine 287

   





Deus Angelorum Angelus Tundali Audi Angelorum Sanctorum Angelorum Cernent Creatorem