Pagina (83/227)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      XCIII. Jam quid intersit inter particulas corporum vere coercentium, et particulas deferentium liquido eruitur. Hae enim aeque ac illae vim attractivam praeseferunt; sed in illis spatium datur certis limitibus conscriptum, quo vis haec in repulsivam degenerat; in his eadem vis attractiva nullo in contrariam transitu perseverat.
      XCIV. Hucusque consideravi corpora coercentia omogenea, sive substantias vere ac per se coercentes, ut sunt aer, vitrum atque oleosa substantia: quod si de corporibus coercentibus eterogeneis agatur, ut sunt ligna, ossa, charta, quae partim ex substantia vere coercenti, partim ex deferenti constant, facile intelligitur eadem plus fundi, ut ita dicam, habere quo ignem et in sinu suo excipiant, et foras effundant. Hinc ratio mihi desumitur cur corpora eterogenea vividiorem electricitatem ex affrictu ferme contrahant quam resinae, aut vitra (IV); licet haec vi coercendi praestent (XVI, XVII, XVIII).
      XCV. Sed redeamus ad electricitatem, quae oritur ex affrictu. Illud enim mihi in hoc capite maxime propositum, ut inquiram quid affrictus pariat in lignis, aliisque corporibus a me paratis. Observavimus affrictum naturalem partium positionem turbare, novamque inducere, quae vel vim attractivam earundem particularum corporis coercentis remissiorem reddit, unde ignem nativum dimittunt; vel contra intendit, unde alienum ad se alliciunt (LXXXVII, LXXXVIII ).
      XCVI. Equidem quaenam partium positio viribus attractivis adjumento sit, quaenam, detrimentum afferat, introspicere negatum: facile tamen intelligitur pro diversa corporum superficie, quibus idem corpus coercens fricatur, diverse affici debere, ita ut nunc intendantur vires, nunc remittantur 30. Hinc porro tot, tamque variae vicissitudines, quas passim occurrere in lignis, aliisque corporibus, super quae tentamina instituebam, (XI) innui.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Collezione dell'opere del cavaliere conte Alessandro Volta patrizio comasco
Tomo Primo - parte prima
di Alessandro Volta
Editore Romei Firenze
1858 pagine 227