Stai consultando: 'Il Comune Teramano nella sua vita intima e pubblica', Francesco Savini

   

Pagina (531/635)       Pagina_Precedente Pagina_Successiva Indice Copertina      Pagina


Pagina (531/635)       Pagina_Precedente Pagina_Successiva Indice Copertina




Il Comune Teramano
nella sua vita intima e pubblica
Francesco Savini
Forzani e C., 1895, pagine 612

Digitalizzazione OCR e Pubblicazione
a cura di Federico Adamoli

Aderisci al progetto!

   
[Home Page]




[ Testo della pagina elaborato con OCR ]

   Documenti. 509
   dente, ipsi invaserant, et de 5 villanis, et de presb. Petro filio Aczonis in Scac-cano, et de Sessiano Magistro et de io villanis cum suis teneamentis in Can-tuano, et de Castello Monticello, et de 5 Villanis, qui vocabantur partitores cum suis teneamentis in Vassiano, et de Cerreto Maximo, et de io modiis de terra in plagia montis de Melatino, et de 20 modiis in Gualmin, et de uno beneficio, et de 6 modiis de terra in Malligianello, et de nomine uno cum suo teneamento, quem Guido injuste tenet in Laiscla, et de diversis petiis de terra in Fonte coperta, et unum amissitum de Malfitanis, et servitium de filiis Petri Albi, et beneficium de Liguiscoc, quae aderet Ecclesiae pertinentia filii, et ne-potes Guidonis injuste detinebant. Causidicus illorum respondit per nequissiman potestatem Normannorum praedictum Antisianum, et 4 homines in Scadano, et campum de Solata, et campum de prata eos Ecclesiae restitisse; et ipsa recedente unumquemque eorum possessionem Ecclesiae restituirmi interum ap-prehendisse. Alias vero praedictas res dixit eos nescisse ad Ecclesiam perti-nere. Causidicus Ecclesiae petiit fieri satisdationes judicio sisti et judicaverunt solvi cum caeteris clausulis. Ad haec Causidicus illorum dixit non debere satisdari, nisi prius constaret actionem competentem. Causidicus Ecclesiae legaliter ostendit posi narrationem, et responsionem statini debere fieri satisdationes. Ad haec adversariorum Causidicus petiit edi actionem. Ecclesiae Causidicus de rebus invasis proponit tribus actiones, scilicet in rem conditionem, ex lege, et interdictum unde judex bis vero rebus injuste ab eis possessis pr˛-posuit actionem in personam, et in re, et hypothecatias : deinde Episcopo praeparante se ad satisdationern praesentis fidejussoribus, Comes allocutus est, sic dicens secundum pactionem secularium potestatum competere sibi jus exi-gendi invictam aperte vieta. Allegans jus hoc ncque Episcopali authoritate, neque judiciali sententia posse sibi conferri, sed quia erat ci obstrictus vinculo firmae sicuritatis petiit ab eo licentiam, ut sua authoritate posset tollere a parte vieta, quod jure secularium potestatum sibi competens, et non nominans quid, aut quantum, vel cur. Episcopus dixit oranem adminislrationem ad diminutionem rerum Ecclesiae pertinentem praeter necessaria ab Apostolica Sede sibi inter-dicta esse, et talem licentiam ... permissum Romani Pontificis dare non posse. Tunc Comes admonuit Episcopum ut in capite, vel poterei Romanam Sedem instructam et praeparatam ad justitiam faciendam, et recipiendam promittens se ibi perrecturum, ei praediclos adversarios Ecclesiae ad justitiam faciendam, et recipiendam constricturum.
   III.
   18 agosto 1165.
   (Arch. Vesc. di Teramo, copia autentica del ucolo jcvn) (i).
   Editto del vescovo Aprutino Guido II che concede ai Teramani la libertÓ reale e personale.
   In nomine Dei, et Salvatoris nostri Jesu Chrisii. Anno incarnationis ejus millesimo centesimo sexagesimo quinto, Mensis Augusti die decimo octavo, Regnante gloriosissimo Domino nostro Rege Vvillelmo, salvo in omnibus ejus
   (i) Pnbbl. dal FILMI, SarÓ ii Tirarne, ╗Ľ ediz., p. ji;.

Scarica